Abstemius 80
De vidva et asino viridi
VIdua quædam cælibatum exosa nubere cupiebat, sed non audebat, uerita
uulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere, quæ ad secundas transeunt
nuptias. Sed commater eius quam contemnendæ essent populi uoces hac arte monstrauit.
Iussit enim asinum album, quem uidua habebat, uiridi colore depingi, et per omnes
urbis uicos circunduci. Quod dum fieret, tanta admiratio ab initio omnes inuaserat, ut
non solum pueri, uerum etiam senes hac re insolita moti Asinum animi gratia
comitarentur. Deinde quum huiusmodi animal cotidie per urbem duceretur desierunt
admirari. « Itidem inquit ad uiduam commater, eueniet tibi. Si enim uirum acceperis
per aliquot dies eris fabula uulgi. Deinde hic sermo conticescet. »
Hæc fabula indicat nullam rem esse tanta dignam admiratione, quæ
diuturnitate temporis non desinat esse miraculum.