Abstemius 69
De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret
LVpus esuriens in istricem [sic] intenderat animum,
quem tamen quia sagittis undique munitus erat, inuadere non audebat. Excogitata autem
eum perdendi astutia, illi suadere cœpit, ne pacis tempore tantum tellorum [sic] onus tergore portaret, quandoquidem ne alii quidem sagittarii,
nisi quum prælii tempus instaret, portarent. Cui Istrix [sic]
« Aduersus lupum inquit semper præliandi tempus esse credendum est. »
Hæc fabula innuit uirum sapientem oportere aduersus inimicorum et
hostium fraudes semper esse munitum.