Abstemius 66
De asino laborvm finem non inveniente
ASinus hiberno tempore plurimum angebatur, quod nimio afficeretur
frigore, et durum palearum haberet uictum. Quare uernam temperiem et teneras herbas
optabat. Sed quum uer aduenisset, cogereturque a domino, qui figulus erat, argillam in
aream, et ligna ad fornacem indeque lateres, imbrices, tegulas ad diuersa loca
deferre, pertesus ueris, in quo tot labores tolerabat, æstatem omnibus uotis
expetebat, ut dominus messe impeditus eum quiescere pateretur. Sed tunc quoque quum
messes in aream, et inde triticum domum ferre compelleretur, nec quieti locus sibi
esset, autumnum saltem laborum finem fore sperabat. Sed ubi ne tunc quoque malorum
terminum adesse cernebat, quum cotidie uinum poma ligna portanda essent, rursus hyemis
niues et glaciem efflagitabat, ut tunc saltem aliqua sibi requies a tantis laboribus
concederetur.
Hæc fabula indicat nulla esse præsentis uitæ
tempora, quæ non perpetuis sint subiecta laboribus.