Abstemius 63
De viro clysteria recvsante
VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum
plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera
dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi
insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse
insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.
Hæc fabula innuit omnia etiam salutaria insuetis et inexpertis aspera et obfutura
uideri.