Abstemius 61
De adolescente in fvnere matris canente
VIr quidam defunctam uxorem quæ ad sepulchrum efferebatur lachrymis et
fletibus prosequebatur. Filius uero eius canebat. Qui quum a patre increparetur, ut
amens, et insanus, qui in matris funere cantaret, quum una secum mœstus esse, et flere
deberet, inquit▶ « Pater mi si sacerdotes ut canerent conduxisti, cur mihi irasceris
gratis concinenti ? » Cui pater. « Non tuum ◀inquit et sacerdotum est idem officium. »
Fabula indicat non omnia omnibus esse decora.