Abstemius 53
De vlmo et silere
VLmus in ripa fluminis nata Siler sibi proximum irridebat, ut debile et
inualidum, quod▶ ad omnem uel leuissimum undarum impetum flecteretur, suam autem
firmitatem et robur magnificis extollebat uerbis, ◀quod multos annos assiduos amnis
impetus inconcussa pertulerat. Semel autem maxima undarum uiolentia Vlmus perfracta
trahebatur ab aquis. Cui Siler ridens inquit. « Cur me deseris uicina ? Vbi est nunc
fortitudo tua ? »
Fabula significat sapientiores esse, qui
potentioribus secedunt, quam qui resistere uolentes turpiter superantur.