Abstemius 52
De leone et mvre
LEo laqueo captus in silua, quum se ita irretitum uideret ut nullis
uiribus se inde posse explicare confideret murem rogauit, ut abroso laqueo eum
liberaret, promittens tanti beneficii se non immemorem futurum. Quod cum mus prompte
fecisset leonem rogauit ut filiam eius sibi traderet in uxorem. Nec abnuit leo ut
benefactori suo rem gratam faceret. Noua autem nupta ad uirum ueniens, quum eum non
uideret casu illum pede pressit itaque contriuit.
Hæc indicat
fabula (matrimonia et cætera consortia improbanda, quæ ab imparibus
contrahuntur.)