Abstemius 47
De mvlo et eqvo
MVlus conspiciens equum aureo freno ephippiisque insignem et purpureis
opertum faleris rumpebatur inuidia, illum beatum reputans qui continue optimis
uesceretur cibis, et decoro amiciretur ornatu, se autem præ illo infelicem qui
clitellis male dolatis oppressus cotidie maxima onera ferre cogeretur. At ubi uidit
equum e pugna redeuntem multis affectum uulneribus præ illius calamitate se felicem
appellabat, longe melius esse dicens cotidiano labore durum uictum quæritare, et
turpiter uestiri, quam▶ post optimos et delicatos cibos, et tantos ornatus, mortis
adire discrimina.
Hæc fabula monet regibus et principibus
minime inuidendum quia diuitiis et opibus abundant, quum eorum uitam longe pluribus
periculis ◀quam pauperum uideamus esse subiectam.