Abstemius 46
De sacerdote et piris
SAcerdos quidam gulosus extra patriam ad nuptias proficiscens ad quas
fuerat inuitatus, reperit in itinere pyrorum aceruum, quorum ne unum quidem attigit,
quamuis magna affectus fame. Quin potius ea ludibrio habens lotio conspersit.
Indignabatur enim huiusmodi cibos sibi in itinere offerri qui ad lautas accedebat
epulas. Sed quum in itinere torrentem quendam ita imbribus auctum offendisset, ut sine
uitæ periculo eum transire non posset domum redire constituit. Reuertens autem ieiunus
tanta est oppressus fame ut nisi pyra illa, quæ urina consperserat, comesset, quum
aliud non inueniret, extingueretur.
Hæc fabula monet nihil
esse contemnendum, quum nihil sit tam uile et abiectum, quod aliquando usui esse non
possit.