Abstemius 44
De scvrra et episcopo
SCurra quidam Kalendis Ianuari ad episcopum quendam diuitem quidem, sed
auarum accedens numisma aureum strenæ nomine petiit. Antistes insanire hominem dixit
qui crederet tantam pecuniam sibi in strenam dari. Tunc Scurra numum argenteum
efflagitare cœpit. Sed quum ille hunc quoque nimium sibi uideri diceret, æreum
quadrantem ut saltem sibi traderet, orabat. Sed quum ne hunc quoque posset ab episcopo
extorquere. « Reuerende inquit pater saltem benedictione tua me pro strena imperti. »
Tunc episcopus « Flecte inquit genua, fili, ut te benedicam. » « At ego inquit scurra
benedictionem istam tuam tam uilem nolo. Si enim numum æreum ualeret, eam mihi nunquam
profecto concederes. »
Hæc fabula contra eos episcopos et
sacerdotes conficta est, qui diuitias et opes pluris faciunt, quam cuncta ecclesiæ
sacra atque myste[ria].