Abstemius 41
De sve et cane
SVs irridebat canem odorisequum qui domino murmure et cauda adularetur a
quo ad artem aucupatoriam multis uerberibus auriumque uellicationibus fuerat
instructus. Cui canis. « Nescis inquit insane nescis, quae ex uerberibus illis sim
consecutuse. Per ea enim suauissimis perdicum
coturnicumque carnibus uescor. »
Hæc fabula nos monet, ne
iniquo feramus animo præceptorum uerbera, quæ multorum bonorum causa esse
consueuere.