Abstemius 39
De avcvpe et fringvilla
AVceps tetenderat uolucribus rætia, largamque illis in area effuderat
escam. Pascentes tamen aues non capiebat, quia sibi uidebantur paucæ. Quibus pastis ac
auolantibus, aliæ pastum adueniunt, quas quoque propter paucitatem capere neglexit.
Hoc per totum diem ordine seruato, ac aliis aduenientibus, aliis abeuntibus, illo
semper maiorem prædam expectante, tandem ad uesperascere cœpit. Tunc auceps amissa spe
multas capiendi, quum iam tempus esset quiescendi, attrahens rætia unam tantum
fringuillam, quæ infelix in area remanserat, cœpit [sic].
Hæc fabula indicat, qui omnia comprehendere uolunt, sæpe pauca uix
capere posse.