Abstemius 36
De cane et hero
Cane[m] quidam habens, quo magis ab illo diligeretur, semper eum suis
pascebat manibus, ligatumque soluebat. Ligari autem▶ et uerberari iubebat a seruo ut
beneficia a se maleficia ◀autem▶ a seruo in illum uiderentur esse collata. Ægre ◀autem▶
ferens canis se assidue ligari uerberarique aufugit, et quum increparetur a domino ut
ingratus, et tantorum beneficiorum immemor, qui se fugisset, a quo semper dilectus
pastusque fuisset, ligatus ◀autem uerberatusque numquam respondit. « Quod seruus tuo
iussu facit, a te factum puto. »
Hæc fabula indicat eos
malefactores habendos, qui maleficiorum causa fuere.