Abstemius 31
De vidva virvm petente
VIdua quædam diues a uicina petebat, ut maritum sibi reperiret. Quem non
coitus gratia, qui ingratus admodum sibi erat, sed ne bona sua dilapidarentur,
exoptare se dicebat. Mulier sagax et uiduæ uersutias intelligens se inquisituram
pollicetur. Paucis post diebus uiduam conueniens « Reperi inquit tibi uirum ex animi
tui sententia. Est enim uir prudens, et ad res gerendas natus et genitalibus caret,
quæ tibi cordi non sunt. » Cui uidua « Abi hinc inquit in malam rem cum isto marito
tuo tam illepido. Etsi enim coitus appetens non sum uolo tamen habeat, quod nos
reconciliet, si quando cœperimus esse discordes. »
Hæc fabula
indicat nullum matrimonium felixd si clauus defuerit qui uirum et mulierem
arctissime constringit.