Abstemius 31
De vidva virvm petente
VIdua quædam diues a uicina petebat, ut maritum sibi▶ reperiret. Quem non
coitus gratia, qui ingratus admodum ◀sibi erat, sed ne bona sua dilapidarentur,
exoptare se dicebat. Mulier sagax et uiduæ uersutias intelligens se inquisituram
pollicetur. Paucis post diebus uiduam conueniens « Reperi inquit tibi uirum ex animi
tui sententia. Est enim uir prudens, et ad res gerendas natus et genitalibus caret,
quæ tibi cordi non sunt. » Cui uidua « Abi hinc inquit in malam rem cum isto marito
tuo tam illepido. Etsi enim coitus appetens non sum uolo tamen habeat, quod nos
reconciliet, si quando cœperimus esse discordes. »
Hæc fabula
indicat nullum matrimonium felixd si clauus defuerit qui uirum et mulierem
arctissime constringit.