Abstemius 30
De divite qvodam et servo
VIr erat diues seruum habens tardi ingenii, quem regem stultorum solebat
nuncupare. Ille his uerbis sæpius irritatus statuit hero par referre. Semel enim▶ in
herum conuersus. « Vtinam inquit rex stultorum essem. In toto ◀enim terrarum orbe
nullum meo latius esset imperium, et tu quoque meo subesses imperio. »
Fabula indicat omnia plena esse stultorum.