Abstemius 29
De heremita virgine ægrotante
INsitum est a natura omni animantium generi, ut rei uenereæ libidine
incitentur. A qua, si qui homines qui coruo albo rariores sunt, se abstinere uolunt,
sæpe in graues morbos incidere solent. Quidam igitur heremita ab ipsa præsentia ita
titillationes carnis euicerat, ut usque ad quintum et uigesimum ætatis annum uirgo
permaneret. Quum autem in ea ætate grauissime ægrotare cœpisset, medici nullum aliud
salutis eius remedium se inuenire dicebant, nisi ut cum aliqua muliere coiret. Diu
heremita recusauit mori se potius uelle dicens, quam uirginitatem rem tam præclaram et
Deo maxime gratam, amittere. Assueti enim uirtutibus ægre illas a se discedere
patiuntur. Victus tandem precibus et cupiditate uitæ, qua nihil homini sanæ mentis
dulcius est, adductæ sibi mulieris infusus gremio placidum petiuit per membra soporem.
Experrectus autem uehementer angebatur, et tantam uim lachrymarum effundebat, ut
omnes, qui aderant, illius misererentur. Quisque igitur eum solari et, ut bono animo
esset hortari, quoniam deus clæmentissimus pater ei ignosceret, quia non uoluptatis,
sed▶ recuperandæ sanitatis causa opus tale patrasset. « At ego inquit istud non fleo
◀sed quod tantam dulcedinem citius expertus non sum. »
Hæc
indicat fabula (humanam naturam adeo peccatorum illecebris delectari, ut uitiorum
uoluptatem facile uirtutum amaritudini anteponant.)