Abstemius 25
De sene pvellam in vxorem accipiente
VIr quidam imprudens exacto septuagesimo uitæ anno puellam duxerat in
uxorem, quom ad id tempus in cælibatu permansisset. Cui quom debitum soluere non
posset, dicere solebat. « Quam male uitam meam disposui. Iuueni enim mihi uxor
deerat ; nunc autem senex desum uxori. »
Hæc fabula innuit
omnia suo tempore peragenda.