Abstemius 22
De legato avaro tvbicines decipiente
QVidam auarus pro patria legatus in aliam urbem profectus erat, cui
tubicines presto affuerunt, ut illius aures tubarum clangore, loculos autem suos
pecunia implerent. Quibus ille renunciari iubet, non esse nunc locum cantibus, se in
summo luctu et mœrore constitutum, matrem enim suam obiisse. Tubicines autem spe
frustrati et mœsti abeunt. Amicus quidam legati audiens luctum ad eum uisendum
consolandumque accedit interrogatque quamdiu mater eius obiisset. « Quadraginta iam
anni sunt » inquit. Tunc amicus intellecta legati stropha in risum effusus est.
Hæc fabula ad auaros facit, qui omni arte student conseruare
pecuniam.