Abstemius 19
De navtis sanctorvm avxilivm implorantibvs
NAuta quidam in mari subita et atra tempestate depræhensus, cæteris eius
sociis diuersorum diuorum auxilium implorantibus « Nescitis inquit, quid petatis. Ante
enim quam sancti isti ad deum pro nostra liberatione se conferant, hac imminenti
procella obruemur. Ad deum igitur confugiendum censeo, qui absque alterius adminiculo
a tantis malis nos poterit liberare. » Inuocato igitur dei omnipotentis auxilio, ilico
procella cessauit.
Fabula indicat, ubi potentioris auxilium
haberi potest ad imbecilliores non confugiendum.