Abstemius 18
De asino, simia et talpa
COnquerenti Asino, quod cornibus careret, Simiæ uero, quod cauda
deesset, « Tacete inquit Talpa quum me oculis captam esse uideatis. »
Hæc fabula ad eos pertinet, qui non sunt sua sorte contenti. Qui, si
aliorum infortunia consyderarent, æquiori animo tolerarent sua.