Abstemius 16
De mvsca, qvæ qvadrigis insidens pvlverem se excitasse dicebat
QVadrigæ in stadio currebant, quibus musca insidebat. Maximo autem
puluere tum equinorum pedum pulsu, tum rotarum uolutatione exorto dicebat Musca.
« Quam magnam uim pulueris excitaui. »
Hæc fabula ad eos
spectat, qui quum ignaui sint, alienam tamen gloriam suis magnificis uerbis in se
transferre conantur.