Abstemius 15
De mvliere amatoris discessvm flente
MVlier impudica amatorem suum abeuntem, quem omnibus fere rebus
spoliauerat, multis lachrymis prosequebatur. Interrogante autem eam uicina cur ita
inconsolabiliter fleret « Non discessum eius inquit, sed pallium, quod ei reliqui,
fleo. »
Fabula indicat non amatores, sed eorum bona a
meretricibus amari.