Abstemius 7
De cvcvlo et accipitre
IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore
non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus aliarum
auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius
columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere. Cui cuculus.
« Quam melius tibi inquit amice fuisset, uermes uenari quam alienas aues impetere. »
Hæc Fabula indicat eorum uitam tutiorem esse, et magis
probandam, qui suis rebus sine periculo contenti sunt, quam illorum, qui aliena
appetentes adeunt magna uitæ discrimina.