Abstemius 7
De cvcvlo et accipitre
IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore
non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam▶ suauibus aliarum
auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius
columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere. Cui cuculus.
« Quam melius tibi inquit amice fuisset, uermes uenari ◀quam▶ alienas aues impetere. »
Hæc Fabula indicat eorum uitam tutiorem esse, et magis
probandam, qui suis rebus sine periculo contenti sunt, ◀quam illorum, qui aliena
appetentes adeunt magna uitæ discrimina.