Abstemius 1
De mvre in cista nato
MVs in cista natus omnem fere ibi duxerat ætatem nucibus pastus, quæ in
ea seruari solebant. Dum autem circa oras cistæ ludens decidisset, quæreretque
ascensum, reperit epulas lautissime paratas. Quas quum gustare cœpisset, « Quam
stultus inquit hactenus fui, qui in toto terrarum orbe nihil melius cistula mea esse
credebam. Ecce quam suauioribus hic uescor cibis. »
Hæc fabula
indicat non ita patriam diligendam, si ignobilis sit, ut alia non adeamus loca quom
alibi beatiores esse possimus.