Francisco de Lavse in opvs svvm de saltatione.
Anagrammatismvs,
Franciscvs de de Lavse, Francis Lavs &decvs.
Mos erat in latio dum pua optata vigebat :
Romulidas variis sæpe agitare locis.
A rea vasta fuit, quà se exercere solebant :
Sacráque victrici præmia ferre Manu.
Hinc qui sanguineâ superarat victor arenâ,
Ipse suum ornabat fronde virente caput.
Tu nouus ipse pugil, læta nam fronte palestram
Primus compositis motibus ire doces.
Ignotos reseras aditus gressúque recuruo,
Mille & Mille doces primus inire vias.
Carpe igitur, quas nostra vouet tibi Gallia lauros :
Vnus enim in multis præmia vera refers :
Tu Francis Lavs atque Decus tibi laurea fronti
Emicat atque tuas Anglia cantat opes.
Vnus es in media superas qui victor arenâ :
Dum certum reliquis ac tibi pandis iter.
Vnica pro tanto fuit vt certamine palma,
Sic soli Authori nunc tibi palma manet.
A.R.